- LINGUA Coccinea
- LINGUA Coccineah. e. panni frustum, in linguae formam cocco tinctum, quam ponderis duorum siclorum in capite hirci emissarii ligaverit Sacerdos, et eum direxerit versus locum, in quem dimittendus erat, memoratur Maimonidi, apud Bochart. Olim vero hanc linguam alligabant ad ostium porticûs exterioris aut etiam interioris: quae cum exalbescebat, quod passim contigisse referunt, id habebatur pro fausto omine: inde sc. coniectabant remissa sibi esse peccata, iuxta illud Esaiae c. 1. v. 18. Si rubra fueriaet velut coccineum similia lanae erunt. Unde Gemara in Ioma c. 6. Tradunt magistri, linguam, coccineam olim alligatam fuisse, ad ostium porticûs exterioris: tum vero, si exalbescebat, laetabantur, sin minus, dolebant ———— Statuêrunt etiam, ut ligaretur ad ostium portieûs interioris et tum quoque introspiciebant et videbant eâ exalbescente, laeti eraent; non exalbescente, maesti. Sed observari desiisse hoc gratiae iraeque divinae signum, Annis 40. ante templi Hierosolymitani excidium ipsi iisdem Talmudici scribunt ubi supra c. 4. p. 39. b. Magistri docuêrunt, quadraginta Annis ante templis desolationem non ascendisse amplius sortem in manum dexteram, neque linguam coccineam amplius exalbuisse, neque lucernam vespertinam amplius arsisse, et templi fores per se patuisse. Nempe Annis totidem, ante templi excidium, Christus passus est: cuius morte Legalibus sacrificiis omnis virtus adempta, lumen cognitionis in ea gente exstinctum, nec templum solum, sed et caelum hactenus clausum, gentibus tum demum patere coepit. Vide praef. Virum Clarissimum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 54. ut et supra in voce Azazel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.